Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia,sic quodam modo inferiores extollere.Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt,cum ipsi se contemni putant;quod non fere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur;qui hac opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.